- ANTHIA
- I.ANTHIALybiae vicus, et Italiae civitas, Antium postea dicta. Steph.II.ANTHIASoror Priami, capta a Graecis, quae incensis navibus adegit Pallenenses condere scionem. Vide Polyaen. l. 7. c. 47. Sic autem huic heroinae nomen ex suo codice restituit Isaac. Casaubon. Interpreti vocabatur Euthria. Rutgersius vero l. 6. Variar. Lect. c. 2. leg. Aethylla vel Anthylla.III.ANTHIAfilia fuit Amphianassae, uxor Proeti Argivorum Regis, Abantis filli. Boccatius l. 2. c. 2.IV.ANTHIAurbs Peloponnesi prope Argos, et alia Ponti, iuxta Thraciam, Milesiorum et Phocensium colonia. Hesych. Ἄνθεια, πόλις τῆς Πελοποννήσου, καὶ Ἀφροδίτη παρὰ Κνωσίοις. Graece Α῎νθεια, urbs memorata Homero Il. 1. v. 151. 293. quae postmodum Θουρία, Thuria dicta, vicina Cardamylae. Solin. c. 7. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuêre Thyrae, unus locus dicitur, in quo annô XVII. regni Romuli inter Lacones et Argivos memor abile bellum fuit; ad quem locum vide Salmas. p. 139.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.